- LIACULUM
- LIACULUMapud Vitruv.l. 7. c. 3. Sed et baculorum subactionibus fundatae soliditates, marmorisque candore firmo levigatae, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores: politio est, s. tectorium, cui inducebantur colores. In Glossis vero, instrumentum est, quo Vert. subigebant et fricabant tectorium opus, inductum calci et arenae, quibus parietes linebant: Graece λειαντὴρ, a verbo λειοῦν, unde liare fecêrunt Latini, quod est tectoria inducere et polire. Tertullian. liare cisternas, etc. Nempe linebant primo calce et arenâ parietes, deinde inductum tectorium fricabant ac subigebant liaculis, s. instrumentis levigando tectorio excogitatis. Vide Salmas. ad Solin. passim, inptimis p. 1229.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.